LOCA

LOCA
LOCA
longâ molest ia demptâ, videre, gratum. Virg. Aen. l. 2. v. 27. solutâ obsidione Troianâ,
—— iuvat ire et Dorica castra
Desertosque videre locos, litusque relictum.
Quod grandiore gaudio expressn Petron. Arbiter, Edit. Gonsali. de Salas. P. 30. Edit. Bosch. c. 49.
Iam tisrba portis libera ac bello carens
In vota properant: fletibus madent genae,
Mentisque pavidae gaudium lacrimas habet.
Contra. ubiscelus commissum, velut id muta quam vis exprobrarent, seque polluta clamitarent, grave, uti de Nerone, post matrem Agrippinam leto datam, legere est a pud Tac. Et solatio iniuriam passis proin datum, ut eodem loco ultro sumeretur, ubi crimen commissum. Sic. Bessi supplicium distulit Alex. ut. eo Loco, in quo Darium ipse Occiderat, necaretur, Curt. l. 7. c. 6. Idem de Galba legas, apud Suet. c. 20. Et famosos latrones in hic locis, ubi grassati sunt, furcâ sigendos, compluribus placuit: ut et conspectu deterreantur alii ab iisdem facinoribus, et solatio sit cognatis et affinib us interemptorum eodem loco poena reddita, in quo latrones homicidia fecissent, l. 28. §. pen de Poenis. Idem etiam divinam iustitiam aliquoties observâsse legimus uti inter alia de Nabotho videre est. 1 Reg. c. 21. v. 19. et c. 22. v. 38. notatque soseph. sanguinem Aristobuli effusum fuisse in loco. qui frarerno cruore rubebat. Quo respicit Sophocles sub fin. Electra, ubi in troducit Aegisthum atque Orestem ita verbigerantes:
Aeg. Quid attinet in domum me duci? nam si honestum est.
Quod agitis, cur tenebris opus est? Quin statim interficis?
Or. Ne impera, sed vade ad eum locum, ubi interfecisti
Patrem meum, ut ibidem et in cadas etc.
Vide Gruterum ad suet. et Frenshem. ad Ceut. d. l. Porro, quae sulmine icta, statim religiosa habebantur Gentilibus, quod ea Deorum aliquls viz. sibi dedicâsset, ut Festus ait: in quibus proin deinceps nemini amplius versari licebat, imo nec ea intueri. Amm. Marcell. l. 33. c. 5. Hoc modo (fulmine) contactaloca nec intueri, nec calcari debere Fulgurales ponuntiant libri. Unde illicitam lampadem fulmen dixit Stat. Theb. l. 10. v. 464.
Qui tremor illicitâ caeli de lampade tactos.
Quod illicita. loca faceret. Sed hac de re diximus plura supra, ubi de locis Fulgurit is. At in alia loca sacra, divertere Peregrinantibus, et apud Ethnicos, mos fuit: quem indigitat Stat. l. 3. Sylv. l. v. 106. de Iunone,
Da templum, dignasque tuis conatibus aras,
Quas puppes velis nolint transire secundis.
Plen ius exponit in Floridis Apuleius, Religiosis viantium moris est--- cum aliquis lucus aut aliquis locus sanctus in via oblatus est. votum postulare, donum apponere, paulosper assidere. Imo et sacrificare, quo fine et ipsi se, et ipsum locum lauru inumbrabant, uti docet Achilles Tatius l. 7. quemadmodum et alias loca, ubicumque feliciter quippiam eveniflet, coronari fuisse solita, additâ arâ et re div inâ, floribus etiam et unguentis, ex eodem habemus, ubi de loco, in quo thesaurus inventus et Dione. ubi de loco, in quo Domitianus Paridem histrionem interfecit. Imit atione aliquâ Sanctorum Vet. Test. Ita enim de lacobo legimus Gen. c. 28. v. 16. et seqq. Quum it aqua evigilavet Facob a somno suo, dixit, certe est Fehov a in hoc loco--Postea ductus reverentiâ dixis, quam reverendus est hic locus! nibil est hic locus, nisi domus Dei--- Et mane surgens---accepit illos lapides, quos disposuerat pro cervicali sibi et disposuit eos in statuam et effudit oleum in summitatem eius etc. De locis in Theatris Ludisque Vett. diximus alibi, addam verbum de peculiari vocis notione: apud Suet. Aug. c. 54. In Senatu verba facienti dictum est- Contradicerem tibi si locum haberem. Ubi acumen dicti nemini hactenus observatum notans Casaub. obici his verbis Aug. ait, occuparam Remp. sive, quod idem est, omnia in Rep. loca: sicque loci nomen apud Scriptores Rom. passim accipi, ut quoque gr. Χώρας, ex Liv. Dione, Lampridio, aliis, docet. Vide etiam infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Loca — Single par Shakira featuring Dizzee Rascal / El Cata extrait de l’album Sale El Sol The Sun Comes Out …   Wikipédia en Français

  • Loca — Shakira Veröffentlichung 10. September 2010 Länge 3:13 Genre(s) Latin Pop, Merengue Hip Hop Autor(en) Shaki …   Deutsch Wikipedia

  • Loca FM — Localización Madrid Área de radiodifusión …   Wikipedia Español

  • Loca — can also be a Loss of coolant accident, a type of accident in a nuclear reactor Infobox ESC entry song = flagicon|Moldova Loca caption = year = 2006 country = Moldova artist = Arsenium feat. Natalia Gordienko and Connect R as = with = language =… …   Wikipedia

  • locă — LÓCĂ s.f. Denumire dată unui grup de boli infecţioasc ale puietului de albine, provocate de un bacil care atacă larvele în vârstă de 3 4 zile. – Din fr. loque. Trimis de LauraGellner, 25.05.2004. Sursa: DEX 98  lócă s. f., g. d. art. lócei… …   Dicționar Român

  • Loca — puede referirse a: alguien que sufre de locura la canción Loca de Shakiagus ; o la canción Loca; de Aleks Syntek. Esta página de desambiguación cataloga artículos relacionados con el mismo título. Si llegaste aquí a través de …   Wikipedia Español

  • loca — |ó| s. f. 1. Esconderijo do peixe sob uma laje, debaixo de água. 2. Toca, furna …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • loca — sustantivo femenino 1. Uso/registro: coloquial. Pragmática: peyorativo. Hombre homosexual. 2. Uso/registro: coloquial. Origen: Argentina, Uruguay …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • loca — f. ☛ V. loco2 …   Diccionario de la lengua española

  • loca — s. homosexual. ❙ «Protesto. Yo no soy una loca, nunca he sido una loca.» Terenci Moix, Garras de astracán. ❙ «A Manuel Benítez Carrasco, folclórico y loca...» A. Ussía, Coñones del Reino de España. ❙ «Lo que más le ha dolido es que le ha llamado… …   Diccionario del Argot "El Sohez"

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”